

Liber Job*
Caput 7: Versus 8
Nec aspiciet me visus hominis.Id est misericordia Redemptoris, quae peccantium duritiam emollit, ut cum Petrum respexit[Luc. 22.]; sed post mortem non liberat, quem ante gratia non reformat. Non visus hominis, sed,Oculi tui in.[GERG.]Id est, districtum judicem ad feriendum videbis, et qui hic exspectatus ad poenitentiam substiti, jam non subsistat. Hoc justo convenit, qui timet omne quod agit, et remota pietate se periturum praescit, et non subsistit ante oculos, quia poenae vita non sufficit, si justitia eum premit. Nec enim astra, id est qui sanctitate lucent, coram eo munda sunt. Culpa autem et poena humani generis breviter subditur.